Hľadaný výraz: Mt 16,21-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”. 23 Qui conversus dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum! ”.

1

mail   print   facebook   twitter